Z   BOGIEM   I   NARODEM w Jaworznie od 1900 r. i po reaktywacji od 1991 r.

 

jesteś na: Menu: Menu główneDziałalnośćFormacja DuchowaPacierz po łacinie

Pacierz po łacinie - Modlitwy codzienne

  

SIGNUM SANCTAE CRUCIS
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen

 

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.

 

SYMBOLUM APOSTOLORUM
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae; et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem; vitam aeternam. Amen.

 

ORATIO DOMINICA
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

 

SALUTATIO ANGELICA
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

 

 

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM
Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna.
Amen. 

 

ORATIO PRO FIDELIBUS DEFUNCTIS
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace. Amen.